Widmung: Lvdovico XIV. Galliarum, et Navarrae Regi Christianissimo: "LVDOVICO XIV. / Galliarum, et Nauarræ Regi Christianissimo. // Aldobrandinam Villam omnium penè Villarum Reginam, à me / nuperære incisam Maiestati tuæ potissimum, vt dicem (Florentis / sime Rex et Regum flos) non solum ius ab homine tibi subdito po/stulat, sed tua facit in primis ætas, quæ bellè vernat annis, et moribus, / tuum suadet ingenium, quod Agricolæ diuini cultissima Villa est , in qua totius Gal=/liæ spes virent, virtutum semina erumpunt in germina, adolescunt in flores, et salu=/bres subitò maturescent in fructus. Neque vero coeterorum more in extremâ tantùm / hærebis harum imaginum superficie, verùm quia ætatem virili superas ingenio & / consilio, harum linearum in vmbris Regias adumbrari virtutes penitùs introspicies, / Præcipites aquarum cataractas contuens, eam animo concipies munificentiam, quam è / Maioribus tuis, altis velut è montibus corriuatam, tu quoque tuos in Populos vberi / lapsu deriuabis, Ex aquarum vel è scalis desilientium, vel in sublime subsultan=/tium lusibus, intelliges Galliæ Regibus suos, et alienos vel irrorare, vel obruere diui=/tijs ludum esse, sed innocentem, immò beneficum et salutarem. In vmbrâ syluarum / intueberis addictos tibi subditos velut in vmbra tui patrocinij vel pace, vel securi=/tate lætari. E Pomarijs tua iam omnes præstolari, immò & prægustare egregiorũ / factorum matura poma cognosces. Denique dum Musas cum Apolline cernes a=/quis, et auris symphoniam suauissimè modulantes, ijs in aquis, et auris contempla=/ri sapientiam poteris, quæ dum animum tuum iucundè afflat, tuamqùe in mentem / Parnasso celsiorem sua fluenta deducit, Te in Gratiarum conclaue conformat, & / Musarum. / Maiestatis Tuæ // Hum(mus). et Addict(mus). Seruus ac Subditus / Dominicus Barriere"
Gespeichert in:
Bibliographische Detailangaben
1. Verfasser: Barrière, Dominique 1618-1678 (VerfasserIn)
Format: Buch
Sprache:Latin
Veröffentlicht: Frankreich [1647]
Schriftenreihe:Barrière, Dominique Villa Aldobrandina Tusculana sive Varij illius hortorum et fontium prospectus 2
Schlagworte:
Online-Zugang:<<Die>> Druckgraphiken aus markgräflichem Besitz in der Universitätsbibliothek Erlangen. Band 2,2: Kupferstiche, Radierungen, bearbeitet von Matthias Kessler-Luhde. - Erlangen, 1980
kostenfrei
Beschreibung:1 Blatt Radierung 33,9 x 22,8 cm
Format:kostenfrei

Es ist kein Print-Exemplar vorhanden.

Fernleihe Bestellen Achtung: Nicht im THWS-Bestand! Volltext öffnen